- PROVERBIUM
- PROVERBIUMGraece παροιμία, aliter Adagium, λόγος ἐςτὶ ἐπικαλύπτων τὸ σαφὲς ἀσαφείᾳ Sermo rem manifestam obscuritate tegens In quo proin Donatus ac Diomedes requirunt, tum involucrum aliquod, tum γνωμικόν τι. Verum cum permulta reperiantur apud neutiquam violandae auctoritatis Scriptores Proverbia, quae nullâ tralatione tegantur, mavult Erasmus Proverbium definire, celebre dictum scitâ quâdam novitate insigne: duoque ad eius rationem peculiariter pertinere docet, τὸ θρυλλούμενον καὶ, καινότητα. Unde Paroemiae quoque vocabulum Graecis, ἀπὸ τοῦ οἰμου τὸ ὁδὸς ὥσπερ τρίμμα καὶ παρῳδικὸν, quod passim per ora hominum obambulet: et Adagii Latinis, quasi dicas Circumagium, auctore Varrone. Deinde scitum, et aliquâ, ceu notâ, a sermone communi discernitur. Neque enim protinus, quod populari sermone tritum est, aut figurâ novatum, in hunc catalogum adlegendum est, sed quod antiquitate pariter et eruditione commendatur. Celebritas iis contingit, vel ex Oraculis Numinum, vela Sapientum dictis, vele Poeta quopiam, maxime vetusto, vel e Scena, Comoedia praecipue: Nolnnulla ducuntur ex fabularum argumentis, quaedam ex apologis trahuntur, ex historiis quoque nonnulla profluunt, quaedam ex apophthegmatis sunt porfecta, imo et ex temere dicto verbo non pauca arripiuntur etc. Novitatem autem nonnumquam ipsa res adfert, nonnumquam eam figura conciliat, dignitatem usus commendat. Praeterquam enim, quod Proverbiorum notitia plurimum conferat, ad intelligentiam Veterum Scriptorum, etiam Ornatum adferunt, imo Maiestatem et pondus, ob antiquitatis praerogativam. Et hinc est, quod Aristoteles, Rhetoric. l. 1. c. 45. ea inter argumenta ἄτεχνα reponit, velot illustre testimonii genus: Fabius quoque, l. 5. c. 11. cum exemplis coniungit ac Deorum subiungit oraculis; addens, Non durâssent aeternum, nisi vera omnibus viderentur. Multam ad haec Historiae lucem praebent; uti ipsa vicissim ex Historia lucem capiunt: cum plerisque ab Historia sit origo. Sed praecipue ad vitae institutionem conducunt, maxima saltem ex parte. Unde Aristoteles Proverbia dixit esse veteris Philosophiae, magnâ humanarum rerum iacturâ doperditae, reliquias quasdam, partim ob compendium ac brevitatem, partim gratiam quandam, perdur antes, apud Synesium Episc. Cyrenensem, in Encomio Calvitiei etc. Vide Erasmum initiô Adagiorum, et Gerh. Ioh. Voss. de Philologia, c. 6. totô, e quo Auctores seu Collectores Proverbiorum, partim deperditos, partim superstites, hic damus. AUCTORES, QUI DE PROVERBIIS SCRIPSERE. α. Aeschylus, Proverbia collegit, teste Suidâ: Appuleius Madaurensis, e veteribus Latinis idem fecit, laudatque Proverbiorumeius secundum libr. Sosipater l. 2. β. Aristarchus, vide Suidam, γ. Aristoteles, librum Παροιμιῶν scripsit, memoratum Diogeni Laertio atque aliis: a Cephisodoro, Isocratis discipulo, hôc nomine reprehensus, ὡς οὐ ποιήσας λὁγου ἄξιον, ut testis est Athenaeus, l. 1. δ. Clearchus Solensis, Aristotelis auditor, idem fecit, ut ex eodem Athenaeo patet, l. 4. et 7. Quod nomen, etiam apud Theocriti Scholiasten, locô Clearchi, nominis non valde antiqui, Idyliiô5. reponit Schottus. ε. Demones, vide Suidam. ζ. Desiderius Erasmus, praeteritô saeculô prae cipuam hac in re meruit laudem. Coepit autem hoc Proverbiorum opus tractare A. C. 1500. et ante obitum decies, amplius auctiusque semper, divulgavit. η. Didymus, de Proverbiis, laudatur Helladio in Chrestomachia, apud Photium. θ. Diogenianus Heracleota, Principatu Hadriani, περὶ παροιμιῶν opus edidit, memoratum Suidae. Quod e codice Electoralis Bibliothecae Palatinae et altero Petri Pantini, publici iuris fecit Andreas Schottus. Ex eo adagia in Lexicon suum transcripsisse, refert Hesychius in praefat. ι. Hadrianus Iunius, Hornanus, Erasmo octo Adagiorum centurias, et dimidiam, addidit. κ. Iohannes Alexand. Brassicanus, proximam post Iunium in hoc argumento meruit laudem. Ut ex Iohannes Ulpius, qui ambo vulgo unô fere volumine cum Erasmi Iuniique Proverbiis, excudi solent. λ. Michael Apostolius, familiaris Gemisti Plethonis, aequalis etiam Bessarionis, Paroemias quoque scripsit: primum Basileae editas ab Hervagio, A. C. 1538. Quod opus postea duplô auctius prodiit, curâ P. Pantini et a Schotti. μ. Mylon παροιμιογράφος, memoratur Zenobio. ν. Schottus praenomine Andreas, Diogenianum praefatum edidit, illique, ut et Zenobio, geminam Proverbiorum appendicem adiunxit; e Vaticana unam Bibliotheca, ex Suida alteram. ξ. Seleucus, περὶ τȏυ παῤ Α᾿λεξανδρεῦσι παροιμιῶν, de Proverbiis apud Alexandrinos, laudatur Suidae et Lampriae in Indice librorum Plut. ο. Tharraeus, a Zenobio non minus, ac Didymus compilatus est, ut ipse Zenobius fatetur. π. Theaetetus, vide Suidam. ρ. Theophrastus Magistri Aristotelis vestigiis etiam hîc institit, scripsitque de Proverbiis, ut indicat Harpocration, in Α᾿ρχὴ ἄνδρα δείκνυσι. σ. Zenodotus, seu potius Zenobius, uti eum Aristophanis Scholiastem εν νεφέλαις sequutus Erasmus, vocat, itidem Proverbia collegit tribus libris, sed ex Didymo ac Tarrhaeo, de quibus supra, pleraque mutuatur, ut habet Suidas, qui etiam de eius aetate consuli potest. Illum cum Diogeniano praefato primus edidit Schottus et huic pari geminam Proverbiorum appendicem adiecit. Vide supra. Apollonidis quoque Niceni meminit Stephanus in Τέρινα, ubi idem ab eo argumentum tractatum esse, adnotat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.